RHEA

RHEA
I.
RHEA
Caeli et Terrae filia, Hesiod. in Theogon. v. 133. ubi de Terrae filiis:
Οὐρανῷ εὐνηθεῖςα, τέκ᾿ Ω᾿κεανὸν βαθυδίνην,
Κοῖόν τε Κρεῖον θ᾿ Υ῾περίονά τ᾿ Ι᾿απετόν τε,
Θεῖαν´ τε Ρ῾εῖάν τε, Θέμιν τε Μνημοςύνηντε.
At Orpheus in Hymnis Rheam primam omnium a Deo factam fuisse, inquit, quem Protogonum appellant:
Πότνα Ρ῾έα θύγατερ πολυμόρφου Πρωτογόνοιο.
Quae cum fuisset postea Saturni uxor credita, de illa scripsit idem dem Orpheus:
Πάντιμ᾿ ἀγλαόμορφε, Κρόνου ςύλλεκτρα μάκαιρα.
Hanc ipsam Iovis fuisse matrem testatur Callimachus:
Ε᾿ν δέ ςε Πἀῤῤαςίῃ Π῾είη τέκεν, ᾗχι μάλιςτα
Ε῎ςκεν ὄρος θάμνοίςι περίςκεπες.
Huius sacrificia fiebant die nonô Lunae, ut innuit Nicander in Alexipharmacis, magna cum vociferatione:
Ἢ ἅ τε κ ερνοφόρος ζάκορος Βωμίςτρια Ρ῾είης
Εἰνάδι λειοφόῤῥοιςιν ενιχρίμπτουςα κελεύθοις,
Μακρὸν ἐπεμβοάα γλώςςῃ θρόον οἱ δὲ τρέουςιν
Ι᾿ δώης ῥιγηλὸν ὁ῾τ εἰςαΐουςιν ὑλαγμόν.
Quod autem Rhea Terra sit, vel vis Terrae, quae ad generationem rerum pertransit, testatur Apollonius, Argon. l. 1.
—— —— Ε῎νθεν ἐς αἰεὶ
Ρὅμβῳ καὶ τυπάνῳ Ρ῾είην Φρύγες ἱλάςκονται,
Η῾ δὲ τοῦ εὐαγέεςςιν ἐπὶ φρένα θῆκε θυηλαῖς
Α᾿νταίη δαίμων τὰ δ᾿ ἐοικότα ςήματ᾿ ἔγεντο,
Αὐτομάτη φύε γαῖα τερείνης ἄνθεα ποίης,
Θῆρες δ᾿ εἰλυούς τε κατὰ ξυλόχους τε λιπόντες
Οὐρῇςιν ςαίνοντες ἐπήλυθον.
Aliô nomine Ops, Mater Deûm, et Magna Mater, et Cybele dicta. Item Dea Phrygia, Idaea, Berecynthia, Dindymene, et Pessinuntia. Dictam volunt Rheam ἀπὸ τοῦ ῥεῖν, quod affluat rebus omnibus terra. Vel potius Rhea est a verbo Ebraeo Raba, pavit, et in 2. Coniugatione Reha, id est, associavit sibi commensalem. Vide Natal. Com. l. 9. c. 5. et Fungerum in Rhea. Nic. Lloydius. Etiam vero Βριμὼ (quod alias Proserpinae cognomen) appellatam fuisse, docet Theodoretus Therapeut. Sermon. 1. Ὅτι δὲ καὶ τὰ τῆς Ρ῞εας, ἢ καὶ της Κυβέλης, ἢ τῆς Βριμοῦς, ἢ ὅπους ἂν ἐθέλητε ὀνομάζειν. Apud Orpheum in Argonaut. idem nomen reperitur, ubi tamen Proserpinam intelligi vult Meursius. Adi Canteri Notas. Templum aedemque habuisse nullam, observat Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 4. Plura vide apud Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 54. Nec omittendum, quod Rheam Semiramidis cognomen Assyrium fuisse, notat Auctor Chronici Alexandrini, p. 85. De eius πυργωτῷ ςτεφάνῳ, turritâ coronâ vide Car. Paschalium, Coronar. l. 3. c. 3. et 11. ut et l. 9. c. 10.
II.
RHEA
Numitoris Albanorum regis filia, aliô nomine Ilia appellata: quam cum Amulius patruus eius Vestae virginem legisset, a Marte compressa Romulum et Remum peperit. Rheam Silviam vocat L. Florus Hist. Rom. l. 1. c. 1. Serviam appellat Aelian. Var. Histor. l. 7. c. 16. Iliam nuncupat Scholiastes Iuvenal. ad Sat. 9. Calendis Martii, quibus Iunonis sacra celebrantur a Romanis, quia tunc Ilia compressa est a Marte. nam tunc Matronalia fiunt. Salmasius non uspiam alias, apud bonos Auctores, Rhea Silviae nomen occurrere, annotavit; suspicatur tamen. ad c. 1. Solini, eandem fuisse Σερβηλίαν in ςτηλοπινακίοις Cyrinirempli, quod Attali et Eumenis Matri dedicatum fuit. Hanc Amulius, frater Numitoris minor, Numitore pulsô filiôque eius occisô, ad Vestale Sacerdotium cepit, sicque perpetuae Virginitati damnavit, ne qua forte legitimus Regni haeres ex ipsa nasceretur. Sed postquam surtivô concubitu gravidam deprehendit, sepsit eam
custodiâ, ut partus enecaretur: Quae cum gemellos peperisset, illi Amulii imperiô, in profluentem proiecti, beneficiô Faustuli, Regii Pastoris, servati sunt ac educati; Mater autem, a partu liberata, Patrui iussu, viva defossa est, vide Salmas. Not. ad Florum locô cit. Et ab huius filio Romulo Romam conditam tradunt, Solinus, c. 2. Aelianus, loc. cit. Iustinus, l. 43. c. 3. Livius, l. 1. c. 6. Veileius, l. 1. c. 8. Virgilius: Alii: a Romulo et Remo, Pomponius Mela, l. 2. c. 4. Plin. l. 8. c. 17. etc. Manilius, Astronom. l. 5.
Quâ genitus cum Fratre Remus hanc condidit urbem.
Callias tamen, apud Dionys. Halicarn. l. 1. Romen, feminam quandam Troianam, Lationo Aboriginum Regi nuptam, Remum Romulumque peperisse, Urbemque ab illa Ρ῾ώμην appellatam esse, tradit. Etymologici Auctor, ipsius Aeneae, cum quo memorata Rome in Italiam delata, Romulum et Remum filios facit. Sallustius, primordia Urbis Aeneae Regi tribuit, Romuli nullâ mmentione factâ. Interim, quod Romulum ex Silvia a Marte prognatum esse crederent Romani, praecipuâ hunc veneratione, tamquam Gentis suae conditorem, coluerunt: unde etiam in nummis quibusdam expressus videtur, Mars accedens ad Rheam Sylviam; quorum unum operi suo inseruit Ioh. Rosinus, Antiq. Rom. l. 2. c. 10. Lupae quoque imago, sub ficu Ruminali, duos puellos Romulum et Remum hactenus expositos, lactantis, est in nummis Pompeiae gentis, Commodi, Alagabali seu Heliogabali, Macrini, apud Fulv. Ursinum: in Volum. numism. p. 222. Vide quoque Biaeum in nummis Croicis Tab. 5. num. 2. Abrah. Gorlaeum. Tab. 44. num. 7. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР
Synonyms:
(Rhea Americana)


Look at other dictionaries:

  • Rhea — (auch: Rheia) bezeichnet: eine Göttin in der griechischen Mythologie, siehe Rhea (Mythologie) die Mutter von Romulus und Remus, aus der römischen Mythologie, siehe Rhea Silvia ein Meer im Erdzeitalter des Paläozoikums, siehe Rhea Ozean den… …   Deutsch Wikipedia

  • Rhea — may refer to,Mythology* Rhea (mythology), beautiful in Greek mythology, one of the Titans, the sister and wife of Cronus, the mother goddess who gave birth to many of the other major gods and goddesses * Rhea Silvia, in Roman mythology the mother …   Wikipedia

  • Rhea — Pour les articles homonymes, voir Rhéa …   Wikipédia en Français

  • Rhea — Rhe a, n. [L., a proper name.] (Zo[ o]l.) Any one of three species of large South American ostrichlike birds of the genera {Rhea} and {Pterocnemia}. Called also the {American ostrich}. [1913 Webster] Note: The common rhea, or nandou ({Rhea… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Rhea — RHEA, æ, Gr. Ῥεία, ας, (⇒ Tab. II. & ⇒ IX.) 1 §. Namen. Diesen soll sie vons ῥέω, ich fließe, haben, weil sie einel Ursache des Flusses des Regens, Phurnut. de N.D. c. 6. oder des Flusses und der Bewegung aller Dinge, Heraclid. Allegor. Homer. p …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Rhea — f The name borne, according to ancient Roman tradition, by the mother (Rhea Silvia) of Romulus and Remus, who grew up to be the founders of the city of Rome. It was also a title of the goddess Cybele, introduced to Rome from Phrygia, and its… …   First names dictionary

  • Rhea — Rhea, guddommelig personlighed fra den græske mytologi. Se artiklen: Rhea …   Danske encyklopædi

  • rhea — (n.) South American ostrich, 1801, Modern Latin genus name, from Gk. Rhea, titaness, mother of Zeus, a name of unknown origin …   Etymology dictionary

  • rhea — ► NOUN ▪ a large flightless bird of South American grasslands, resembling a small ostrich with greyish brown plumage. ORIGIN from Rhea, the mother of Zeus in Greek mythology …   English terms dictionary

  • Rhea — Rhe a, n. (Bot.) The ramie or grass cloth plant. See {Grass cloth plant}, under {Grass}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Rhea [1] — Rhea, 1) Titanide, so v.w. Kybele; 2) R. Sylvia (Ilia), Tochter des Königs Numitor von Alba, wurde von ihrem Oheim Amulius zur Vestalischen Jungfrau gemacht, damit kein Nachkomme des Bruders ihm den unrechtmäßig erworbenen Thron wieder entreißen… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”